Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 12: Versus 29

Aut quomodo potest.Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum daemonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a daemonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit:Qui non est mecum,etc.Domum illius.Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.
(* Traductions européennes)